- AUDITOR
- AUDITORapud Recentiores, varia significat. Audire enim, Iudex, Praefectus Urbi, Praeses dicitur, qui cognoscit et iudicat, in l. 6. §. 1. D.de Dote leg. l. 12. D. de Instracto, vel Instrument. leg. Auditor vice sacra, l. 3. C. ubi Sen. Apud Baldricum Chron. Camerac. l. 3. c. 6. P. Diaconum Chron. Casin. l. 4. c. 66. alibique, Inquisitorem vox notat, cuiusmodi homines de rebus controversis a Iudicibus delegabantur, ad earum veritatem detegendam, adhibitis auditisque testibus (unde iis nomen) et de illis ad ipsos Iudices, quorum iudiciis intererant, referebant. In Chartis quibusdam apud Car. du Fresne, Auditor dicitur, qui instrumenti confectioni aut Chartae lectioni testis adest. Alibi hôc nomine appellantur, qui postmodum Notarii dicti sunt, qui scil. contrahentium voluntates audiunt easque scriptis mandant. Apud Breviloquum, Auditor in Curia Papae vocatur, qui vice Iudicis alicuius causas audit. Apud Manichaeos, Auditor secundus horum Haereticorum gradus fuit; cum primus Electorum esset, vide augustin. de Moribus Manich. l. 2. c. 18. de Haeres. c. 47 librô contra Fortunat. l. 20. contra Faustum Manich. l. de Utilit. cxed. c. 1. etc. Ut et Car. du Fresne Glossar.et statim hîc infra.Species quaedam Auditorum, in Curia Romana.Auditor Camerae Papae, qui audit negotia super thesauro Papae, et super his, quae ad Cameram Papaepertinent, Breviloq. Auditor Causarum S. Palatii. Vide infra Capellanus Pontis. Auditor Contradictoriarum in Curia Papae, qui audit impetrantes Rescripta ad lites, vel aliter, ad ius commune pertinentes, Idem. Insigne officium, quod versatur circa Rescripta, constituendosque Iudices extra Romanam Curiam; Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. apud quem vide plura in hanc rem. Auditor in Curia Romana. Vide supra. Auditor Rotae, insigne munus. Est autem Rota tribunal ex XII. doctissimis Praelatis, ad decidendas lites compositum, qui Papae Capellani ac Auditores Rotae, dicuntur. His Alcxander VII. vestes et cingulum in pileo coloris violacei concessit eosque Subdiacons Aiiostolicos declaravit, quô nomine Epistolam canunt Papâ sollenniter celebrante, etc. vide infra in voce Rota. Auditor S. Palatii, vide Auditor in Curia Roman. et plura de his apud. Octav. Vestrium de Roman. Aulae iudicns.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.